

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 12
Omnia ergo,etc. Quia amare amantem naturae est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens:Omnia ergo quaecunque,etc., id est, bona quae vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quae sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit:Haec est lex et prophetae,etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis.Ut faciant vobis homines.Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quaecunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.